Eucaristia

Adoro te devote

1. Adoro te devote latens déitas,
quae sub is figuris vere látitas,
tibi se cor meum totum súbiicit,
quia te contémplans totum déficit.

2. Visus, tactus, gustus in te fállitur,
sed audítu solo tuto créditur,
Credo quidquid dixit Dei Filius,
nil hoc verbo veritátis vérius.

3. In Cruce latebat sola déitas,
at hic latet simul et humánitas,
ambo tamem crédens atque cónfitens,
peto quod petivit latro póenitens.

4. Plagas, sicut Thomas, non intúeor,
Deum tamen meum te confíteor,
fac me tibi semper magis crédere,
in te spem habere, te dilígere.

5. ¡O memoriále mortis Dómini!
Panis vivus, vitam praestans hómini,
praestans meae menti de te vívere,
et te illi semper dulce sápere.

6. Pie pellicáne, Iesu Dómine,
me immundum munda tuo sánguine,
cuius una stilla salvum fácere,
totum mundum quid ab omni scélere.

7. Iesu, quem velatum nunc aspicio,
oro, fiat illud quod tam sítio,
ut te reveláta cernens fácie,
visu sim beátus tuae glóriae.

Amen.